monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 43.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 42. <<< >>> 44.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 43.
1 Caecus quoque adminiculo deducente ad sacrosanctum altare eius accedens, dum de operturio sanctarum reliquiarum oculos adtigit, lumen recepit.2 Sed et inergumini ab hac palla cooperti, saepe mundati sunt; et potestas iudicum, quotienscumque in eo loco superflue egit, confusa discessit.
Gregorius Turonensis HOME