monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 42.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 41. <<< >>> 43.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 42.
1 Malta quidem et alia sunt, de quibus, plurima praetermittens, aliqua pando.2 Infirmus quidam omnibus membris debilis, plaustro inpositus, ad eius monasterium est adductos.3 Qui cum ante ipsam basilicam in hoc vehiculo nocte iaceret, videt eam subito magno splendore fulgente vocesque in ea psallentium tamquam multorum hominum audiebat.4 Dum haec agerentur, et ille orationem funderet, quasi stupens factus nec memor dolorum, eo adpropinquante, splendor quem viderat praeteriit ante oculos eius.5 At ille, fulgore demoto, in se reversus, sensit se pristinae saluti recuperatum.
Gregorius Turonensis HOME