monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 41.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 40. <<<     >>> 42.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 41.

1 Cum autem ad me Aridius presbiter ex Lemovicino venisset, vir valde religiosus, cui etiam in secundo virtutum beati Martini libro memini, dum sollicite vitam eius perscrutarer et actionem, inquirere coepi, quae ibidem beatissimus in miraculis prodidisset; in honore enim beati martyris basilicam aedificavit, quam et eius reliquiis inlustravit.2 Sicut ergo est verecundissimus, diu cunctatus, tandem haec et valde invitus exposuit.3 'Quando', inquit, 'primum beati Iuliani adivi basilicam, parumper cerae a sepulchro sustuli.4 Inde veniens ad fontem, in quo beati sanguis effusus est, abluta aquis facie, parvam ab his pro benedictione conplevi ampullam.5 Testor omnipotentem Deum, quia, antequam ad domum accederem, colore, spissitudine atque odore in balsamo conmutata est.6 Veniens vero sacerdos ad dedicandam aedem, cum haec exposuissem, nihil aliud pro reliquiis in sanctum altare condere voloit nisi vasculum, cuius aqua in balsamo conmutata fuerat, dicens: „Haec sont certae reliquiae, quas martyr paradisiacis virtutibus inlustravit".
Gregorius Turonensis HOME