monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 35.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 34. <<< >>> 36.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 35.
1 Cum enim nobis haec in crastinum a fidelibus relata fuissent, conicimus, eam a virtute beati martyris processisse.2 Depositis ergo super altare sacrosanctis reliquiis, vigilata nocte, cum grande psallentio ad antedictam deferebantur basilicam; et ecce unus ex inerguminis, manibus in se conlisis, ore patulo, cruentus proiciens sputos, aiebat: 'Ut quid te, Martine, Iuliano iunxisti? Quid eum in his provocas locis? Sat nobis erat praesentia tua supplicium; similem tui ad augenda tormenta vocasti.3 Cur haec agis? Quare nos cum Iuliano sic crucias?' Haec et alia misero declamante, expletis missarum solemnitatibus, dum se ante sanctum altare diutissime conlidit, profluente sanie ex ore eius, ab infestatione furoris diabolici liberatos est.
Gregorius Turonensis HOME