monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 32.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 31. <<<     >>> 33.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 32.

1 De illis dixisse virtutibus [sufficiat], quae circa sanctam basilicam aut gesta eunt aut geruntur; nunc pauca de locis illis, in quibus eius habentur reliquiae, disserentes, finem huius libelli facere placet, devotione commonente.2 Quidam apud Belgicae secundae provintiam, id est suburbano Remensis urbis, basilicam in honore beati martyris studiose construxit, cuius reliquias post perfectam fabricam expetiit fideliter ac devote.3 Quas acceptas, dum via cum psallendo regreditur, Remensim est ingressus campaniam.4 Erat enim haud procul a via ager cuiusdam divitis campanensis, ad quem scindendum multitudo magna convenerat.5 Igitur adpropinquante viatore cum his pignoribus, coepit quidam de aratoribus male torqueri et quasi in excessu mentis dicere: 'En', inquit, 'beatissimum Iulianum adpropinquantem! Ecce virtutem eius! Ecce gloriam eius! Currite viri, relinquite boves, dimittite aratra, caterva omnis eat in obviam!' Stupentes illi et quid narraret ignoti, dum hebetati admirantesque tam voces quam dicta personae, protinus miser, relicto arvis vomere, elidens se in terram verberansque palmas, in parte qua vir ille beati martyris veniebat cursu celeri capitur, clamans: 'Ut quid me, sancte, sic crucias? Ut quid me, gloriose martyr, incendis? Cur regionem tibi non debitam adgrederis? Cur habitacula nostra perlustras? Talia eo dicente, ad locum, ubi iam sacerdos tabernaculum erexerat, turbolentus advenit, prostratusque coram sanctis reliquiis, diutissime humo incubuit.6 Tunc presbiter capsulam illam sanctam super eum ut posuit, ilico erumpente ex ore eius sanguine, ab incursione diabolicae erroris mundatus est; deinceps virtutem sancti praedicans, comes fuit huius itineris.
Gregorius Turonensis HOME