monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 31.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 30. <<< >>> 32.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 31.
1 Sed et illud est memoratu dignissimam, quae sit mansuetudo pecorum in hac basilica votivorum; qualiter vituli petulantes, calcitrantes equi, grunnientes suillae, cum limen sanctum ingressi fuerint, conquiescunt.2 Nam vidimus saepe cuturnosos tauros, qui a quindecim aut eo amplius viris alligati, funibus ducebantur, talem in hominibus impetum dare, ut putaris, eos ipsos quoque disrumpere funes, sed, cum aedem sanctam ingressi sunt, ita quieverunt, ut arbitraris, illos tamquam agnos mansuetos haben.3 Vidimus et nunc per medias turmas multos ingredi, inclinato capite populos amoventes rostro, non cornibus et, tamquam tribunal adire iudicis, aliquod sensum habere timoris; non calcem mittere, non aliquem cornu petere, non oculis torvis aspicere, sed in omni mansuetudine usque ad sanctum properantes altare osculantesque, rursus in ipsa qua ingressi fuerant patientia repedare.4 Sic et reliquorum iumentorum petulantia, cum illic accesserit, deposito cuncto furore, mitescit, ut ea in mansuetudine columbarum cum grandi admiratione conspicias.5 De his vero quae votiva eunt nullo paenitus quempiam subtrahere licet; nullus, priusquam ad basilicam veniat, aut commutare praesumit aut emere.6 Nam qui fecerint saepius ultione divina graviter quatiuntur.7 Nam aut febris inminet, aut malum aliquod obrepit, aut damnum grave succedit, aut hoc quod abstulit morbus aufert.8 Difficile tamen sine praesenti ultione res praeterit.
Gregorius Turonensis HOME