monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 30.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 29. <<<     >>> 31.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 30.

1 Inergumini vero cum advenerint, plerumque evoment in sanctum Dei convitia, cur sanctus alios ad suam convocat festa, ipsosque nominatim confitentes, eorum fatentur virtutes et merita.2 Aiunt enim: 'Sufficiat tibi, Iuliane, nos propria virtute torquere; ut quid reliquos provocas? quid invitas extraneos? Ecce Martinum Pannonicum inimicum iugiter nostrum, qui tres a nostris cavernis repulit mortuos.3 Adest Privatus ex Gabalis, qui oves suas barbaris, nostra instigatione commotis, tradere noluit.4 Advenit Ferreolus collega tuus ex Viennensibus, qui nobis in te supplicium, incolis praesidium misit.5 Quid Sinphorianum Aeduum, quid Saturninum vocas Tholosanum? Adgregasti concilium, ut nobis ingeras infernale tormentum'.6 Haec et his similia dicentibus, ita sanctos Dei humanis mentibus repraesentant, ut nulli sit dubium, cos inibi commorari; multi tamen ab his infirmi curantur et sani recedunt.
Gregorius Turonensis HOME