monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 26.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 25. <<< >>> 27.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 26.
1 Est enim ad hunc fontem, quia ibidem martyr percussus est, virtus eximia.2 Quidam a febre correptus, dum in extremis ageret, desiderium habuit de aqua fontis haurire, ad quam etiam se deportari fideliter exoravit.3 Quem sui inter manus adprehensum et in loco depositum, protinus ut aquae haustum accepit et faciem caputque perfudit, recipere meruit sanitatem, et aliorum manibus inlatus, propriis gressibus est regressus.4 Fuit autem incola huius vici, sed excidit nomen eius.
Gregorius Turonensis HOME