monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 24.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 23. <<< >>> 25.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 24.
1 Post multum vero tempus advenerat festivitas beati martyris, et pater meus cum omni domo sua ad huius solemnitatis gaudia properabat.2 Nobis vero iter agentibus, Petrus, frater meus senior, ab ardore febrium occupatur et tam graviter agit, ut neque vigere neque cibum sumere possit.3 Totumque illud iter cum grandi agitur maerore, et in discrimine res vertitur, utrum convalescat aut pereat.4 Denique cum isto labore pervenitur ad locum; ingredimur basilicam, adoramus sacrosancti martyris sepulturam.5 Prosternitur et aegrotus in pavimento, deprecans medellam a martyre gloriose.6 Post conpleta vero oratione ad metatum regressus, febris paululum conquievit.7 Veniente autem nocte, nobis ad vigilias properantibus, rogat se et ille deferri, incumbensque ante sepulchrum, tota nocte martyris suffragium deprecatur.8 Exactis deinde nocturnis excubiis, rogat, ut de pulvere, quod circa beatum erat tumulum, collecto vel potui darent vel collo suspenderent.9 Quo facto, ita omnis ardor febrium conquievit, ut ipsa die et cibum caperet incolomis et, ubi delectatio vertisset animum, ambularet.
Gregorius Turonensis HOME