monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 20.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 19. <<< >>> 21.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 20.
1 Saepe haec ille audierat qui basilicae sanctae violentiam intulit; sed iniquam mentem semel obsessam vitio bonitas mollire non potuit, Salamone obtestante: In malivola anima non ingreditur sapientia.2 Advenerat festivitas sancti, et ecce quidam e populo conspicatur ornamentis inmensis beatam basilicam effulgere.3 Concupescit iniqua mente, quod adipiscens non poterat occultare.4 Igitur discedente populo a basilica post gratiam vespertinam, hic se in angulo basilicae repraemens latitavit, ac datum cunctis nocturna quiete silentium vel operiente umbrosa caligine mundum, consurgit ab angulo, et nihil dubitans, utique quia satellite Satanan inpellebatur, super cancellum beati sepulchri cursu prosilit rapido, detractamque a summo unam gemmis corruscantibus crucem ad terram deiecit, collectisque villolis ac palliolis de circuitu parietum pendentibus, unum voluculum facit, inpositumque umeris, ac elevatam crucem manu, ad locum unde discesserat repetit, ac positam capiti sarcinam, peccati sopore conpraessus, obdormivit Media vero nocte circumeuntes custodes sanctam basilicam, aspiciunt in angulo unam gemmam crucis tamquam iubar caeleste refulgere; obstupefacti accedunt comminus cum timore, admotoque cereo, inveniunt personam cum rebus furatis, quas auferre non potuerat, inibi decubare.5 Denique, sub custodia eum illa nocte detentum, mane facto cuncta quae fecerat patefecit, adserens se lassum obdormisse, eo quod diutissime circuiens cum fasce basilicam, ostium unde egrederetur repperire non poterat.
Gregorius Turonensis HOME