monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 18.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 17. <<<     >>> 19.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 18.

1 Alias autem per vigiliam festivitatis equum alicuius, qui tunc forte ad eandem solemnitatem venerat, furto prehendit, ascensumque, velociter properat; scilicet ut qui lumen perdiderat veritatis, non inveniretur a luce, et cuius pectus cupiditatis tenebrae obsederant, eius et furtivam fraudulentiam nox celaret.2 De talibus enim Dominus dicebat in euangelio: Omnis qui male agit odit lucem.3 Albiscente igitur caelo, dicebat: 'Iam securus sum; nam triginta leugas a sancti basilica elongatus sum; iam secus propriam domum esse me credo'.4 Dum haec tacitus revolveret infra se, demotis ex axe tenebris, cognoscit, se ipsi vico propinquum inter populos devagare; timensque, ne scelus suum patefieret publico, cum cautela grandi caballum in loco unde digressus fuerat reformavit.5 Sic miser virtute martyris tota nocte detentus in circuitu vici et, ut ego credo, ab auctore qui eum obsederat est delusus, ut viam quam adprehendere voluit non valeret.6 O scelerata cupiditas, quid agis! Semper amatores tuos in confusione praecipitas.
Gregorius Turonensis HOME