monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 11.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 10. <<<     >>> 12.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 11.

1 Alius quoque ausu temerario die dominica iungens boves, agro sulcare coepit, adprehensamque securim, ut aliquid emendaret in vomere, protinus contractis digitis manubrium in dextera eius adhaesit.2 Cumque prae dolore nimio cruciaretur, post duos annos veniens ad beati martyris basilicam, vigilias fideliter celebravit.3 Statim in ipsa die dominica reserata manus lignum, quod invitus tenebat, amisit; magnam inferens populo disciplinam, ut quod die dominica fuerat perpetratum ipsa quoque die dominica purgaretur.4 At ille magnificans gloriam martyris, recessit incolomis, nec ultra die resurrectionis dominicae quicquam ausus est operare.
Gregorius Turonensis HOME