monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 4.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 3. <<< >>> 5.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 4.
1 Post passionem vero beati martyris, ac fama praeeunte de senibus, quos, dum sanctos artus sepulturae mandarent, fortitudini pristinae fuerint restituti, multa ibi beneficia expetentes credentesque, indulgente martyre, consecuntur.2 De quibus pauca perstringenti deprecor veniam condonari, quod me minus vel idoneum vel peritum ad haec narranda cognosco, nec inbutum grammaticis artibus nec litteris liberalibus eruditum; sed quid facio, quod inpellit me amor patroni, ut nequeam haec silere? Vinctus ab Hispaniis et carceri deditus, apud imperatorem Trevericum capitali diiudicatus sententia tenebatur.3 Quod coniux illius cognitum, dum tumulare viri membra festinat, ad Brivatinsim vicum pervenit, repertosque viros, dum diversa studio intento rimaretur, cognoscit, quid in eo loco vel de martyre vel de senibus fuerit gestum; fidelique insinuatione credens, ad sepulchrum beati martyris deliberat properare, ut causas suggerat, casus reseret vel cunctum laborem sui doloris exponat, adserentibus tum praeterea hominibus: 'Absque dubio pollicemur, domina, tibi a martyre reddi laetitiam, qui senum quondam decrepitae aetatis membra rigentia antiquo vigore restituit'.4 Impletaque haec oratione, promittit, ut, si sospitem reciperet coniugem, martyris sepulchrum, in quo possit spatio, cimento contegerit.5 Fide plena et de martyris pietate secura Treverus est ingressa, inventumque virum gratia imperiali receptum, laeta regreditur; inquisitumque tempus, quo vir relaxatus esset e carcere, haec fuit absolutionis hora, qua illa martyris est auxilium inprecata; dehinc pollicitationem quam promiserat cum inmensis muneribus adimplevit.
Gregorius Turonensis HOME