monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 25. > XLIII. > 81. > XLV. > 85. > 21. > II. > 41. > XXXVII. > XXXIV. > X. > XXXI. > 35. > 28. > 26. > I. > XXXIX. > LII [Al. XLVI]. > 65. > 32. > 47. > 3.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 2. <<< >>> 4.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 3.
1 In loco autem illo quo beatus martyr percussus est fons habetur splendidus, lenis, dulcibus aquis uberrimus, in quo et a persecutoribus caput amputatum ablutum est, de quibus aquis multae sanitates tribuuntur infirmis.2 Nam saepe caecorum oculi ab his tacti inluminati sunt; tertianorum, quartanariorum febrium accensi, ut potati qui patiuntur fuerint, conquiescunt.3 Nam et si quis gravi laborans incommodo, inspirante martyre, desiderium habuerit hauriendi, protinus ut hauserit convalescit; et ita velociter extinguitur vis febrium, ceu si videas, super inmensum rogum proiectis undis incendia universa restingui.
Gregorius Turonensis HOME