monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 2.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, , 1. <<< >>> 3.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. II, 2.
1 Quodam autem tempore dum ad occursum beati Niceti antestitis usque Lugduno processissem, libuit animo non aliter nisi orationis causa Viennam adire et praecipue sepulchrum visitare Ferreoli martyris gloriosi; insederat enim menti propter antiquam dilectionem eorum, me sic esse eius alumnum ut Iuliani.2 Denique, oratione facta, erigo oculorum aciem ad tribunal conspicioque in eo versiculos hoc modo conscriptos: Heroas Christi geminos haec contenit aula: Iulianum capite, corpore Ferreolum.3 Cumque haec legens aedituum consulerem, cur haec scripta sic fuerint, respondit: 'Basilica sancti martyris Ferreoli super ipsum Rhodani litus ab antiquis fuerat collocata.4 Denique cum, inpulsante violentia amnis, porticus, quae ab ea parte erat locata, corrueret, providens sacerdos Mamertus nomine, qui tunc Viennensim regebat eclesiam, ruinam futuram praeveniens, aliam basilicam eleganti opere et in ipsa mensura sagaci intentione construxit, illuc sanctum martyris transferre cupiens corpus.5 Advenit autem ad hoc opus abbatum atque monachorum magnus numerus, vigilataque nocte, accepto sarculo fodere coeperunt.6 Cumque in profunde discenderent, tria sepulchra repperiunt, at confestim stupor mentes spectantium invadit.7 Nec quisquam erat certus, quisnam esset beati martyris tumulus.8 Igitur cum starent omnes in hebitate mentis attoniti, inspirante, ut credo, Divinitate, unus ex circumstantibus exclamat, dicens: „Antiquitus referri solitum erat, et celebri per populos sermone vulgatum, caput Iuliani confessoris in sepulchro retenere martyris Ferreoli.9 Si, operturio amoto, unusquisque consideretur, potest, quae sint membra Ferreoli martyris, protenus inveniri".10 Haec audiens sacerdos, cunctos iubet in oratione prosterni.11 Qua inpleta, procedit ad tumulos, detectosque duos, singulos in his quiescentes invenit viros.12 Cumque aperuisset et tertium, invenit in eo virum iacentem inlaeso corpore, integro vestimento, qui, deciso capite, caput amplexus aliud brachio retenebat.13 Erat enim acsi nuper sepultus neque pallore faciei demutatus neque capillorum decisione turpatus neque ulla putredine resolutus, sed ita integer, inlaesus, ut putares eum adhuc sopore corporeo detenere.14 Tunc antistis gaudio magno repletus, ait: 'Hoc esse cadaver Ferreoli, hoc esse caput Iuliani martyris, dubium non habetur'.15 Tunc cum magno psallentio, plaudente populo, in loco ubi nunc adoratur, Domino annuente, perducitur'.16 Haec autem, ut ad sepulchrum martyris ab ipso aedituo cognovi, fideliter retuli.17 Praebet tamen huic operi testimonium Sollius noster, ipsi Mamerto scribens his verbis: Tibi soli concessa est in partes orbis occidui martyris Ferreoli solida translatio, adiecto nostri capite Iuliani.18 Unde pro conpensatione deposcimus, ut nobis inde veniat pars patrocinii, quia vobis hinc rediit pars patroni.
Gregorius Turonensis HOME