monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 106.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 105. <<<
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 106.
1 Pannichius Pictavensis termini presbiter, dum ad convivium cum amicis quos evocaverat resederet, poculum poscit.2 Quo accepto, musca inportunior circumvolans inquinare poculum nitebatur.3 Quod cum saepius manu presbiter abigisset, et illa paulum elevans rursus reverti niteretur, sensit esse insidiam inimici, susceptumque laeva poculum, de dextera crucem facit; mox in quattuor divisum partibus, liquor qui inerat, elevata in excelso unda, terrae diffunditur; patuit namque manifestissime fuisse haec insidiam inimici.4 Ergo et tu, si viriliter et non tepide signum vel fronti vel pectori salutare superponas, tunc resistendo vitiis martyr habeberis, quia et ipsi martyres ea quae vicerunt non suis viribus, sed Dei haec auxiliis per signaculum crucis gloriosissime peregerunt, in quibus, ut saepe diximus, ipse Dominus et dimicat et triumphat.5 Unde oportet nobis corum patrocinia expetere, ut eorum mereamur suffragiis adiuvari, vel, quod nostris digni non sumus meritis obtenere, corum possimus intercessionibus adipisci, ut adiutorio sacratae Trinitatis usi, effici mereamur martyres, carnalibus desideriis abdicatis, ut ipse dicit, qui pro se fideliter dimicantes lapidibus pretiosis coronat in caelo; alumnos cultoresque amicorum suorum protegere dignetur in saeculo ac praestet, ut adsistant martyres invocati a suis, quos post victoriam paradisus beatitudinis retenet inmortales; ut in illo examinationis tempore, cum illos gloria aeterna circumdat, nos aut excuset mediatrix venia aut levis poena pertranseat; nec damnet reos pro criminis actione in perpetuo, quos pretiosi sanguinis commertio reparavit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf2827.301