monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 104.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 103. <<< >>> 105.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 104.
1 Vincentius autem Agenensis urbis et ipse martyr, cuius passionis historia ab incolis retenetur, leviticae stolae candore in eclesia Christi micans, magnis saepissime virtutibus fulget, in pervasoribus rerum suarum plerumque ultor severus exsistit.2 Tempore autem illo, quo contra Gundovaldum commotus exercitus ad Conveniensim urbem directus est, ab huius hostilitatis multitudine basilica eius vallatur tota.3 Erat enim in ea plebs omnia rerum suarum praesidia confidens de reverentia martyris, quod nullus ea praesumptione temeraria auderet attingere, et obseratis ostiis, se ab intus cum rebus incluserat.4 Circumdantes autem postes, cum aditum, per quod ingrederentur, invenire non possint, ignem ostiis aedis subiciunt; quam diu multumque succendentes, non adprehendebant valvae, donec inpulsu securum comminutae ingressi sunt, diripientes res populumque inclusum in ore gladii trucidantes.5 Sed non diu haec res remansit inulta.6 Nam alii a daemone correpti, nonnulli in flumine Garonnae necati, multi etiam a frigora occupati, diversis in partibus diversorum morborum genere vexabantur.7 Nam vidi ex his multos in Turonico territurio, qui in hoc fuerant mixti scelere, graviter trucidari et usque ad vitae praesentis amissionem intolerabilium dolorum cruciatu torqueri.8 Multi enim ex his confitebantur, se iudicio Dei ob iniuriam martyris fuisse morti pessimae obstinatos.9 Ecce quantum Deus praestat martyribus suis! Ecce qualibus eosdem laudibus Christus dominus bellorum fidelium inspector honorat! Ecce quantum praestat ipsius nominis dignitas christiani, si non gentilium more aut inhiamus cupiditati aut luxoriae serviamus!
Gregorius Turonensis HOME
bnf2827.301