monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 103.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 102. <<< >>> 104.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 103.
1 De Felice Nolano martyre, quia historia passionis non est in promptu, iuxta id quod beatus Paulinus versu conscripsit, pauca huic lectioni oblectat inserere.2 Hic enim a Maximo praedictae urbis pontifice praesbiterii honore praeditus, quantae fuerit sapientiae eruditionisque, non modo christianis, verum etiam ipsis quoque paganis occuli non potuit.3 Cum autem imperatorum decreta christianos insequi praecepissent, Maximus pontifex iam senio praegravatus, putans se non posse ferre supplicia, silvarum saltus adivit.4 Quos dum turbidus de hac persecutione pererrat, adfectus fame, gelu adtritus, solo corruit semivivus.5 Ad Felix presbiter captos, cum multa de deorum portenta, quod nihil fuerint, disputasset, percursa diversorum suppliciorum genera, carceri diiudicatur; in quo non mediocribus vinclis tenebatur adstrictus.6 Nocte autem media venit ad eum angelus Domini, et confractis catenis, scissaque trabe, qua pedes eius conclusi erant, ait: 'Surge et sequere me'.7 Qui surgens, egressus est cum eo ianuam carceris; dixitque ei angelus Domini: 'Conscende ad montana et require sacerdotem tuum; inventumque ac refocillatum reduc ad urbem et in loco absconde secreto, ne inaedia ac rigore depereat, donec desinat persecutio a christianis'.8 Accepto Felix mandato, pergit quo nesciebat; sed providente Deo, repperit sacerdotem solo prostratum, clausis oculis strictisque dentibus, in quo nihil aliud quam tenuis anhelitus inspirabat.9 Interpellatumque, nullum sermonem potuit elicere, tactumque, sensit eius membra hieme rigida et absque ullo vitali tepore praemortua.10 Anxius autem, cum nullum alimentum esset, quo periclitanti porregeret, neque quo ignis accenderetur haberet; dum staret attonitus, quasi de aethereis sedibus dilapsum, quod ita erat, munus contemplatur angelicum.11 Ecce enim de sente, quae erat proxima, uvam pendere miratur, de qua granis in os confessoris expressis, paululum senior refocillatus, erectus est.12 Quem humeris inpositum tanta velocitate detulit, ut putaretur magis ille ferri quam ferret.13 Sic tugurium cuiusdam viduae commendatum alimentum praebuit, donec insecutio christiana discessit.14 Quo sacerdote migrante, Felix electus a populo, ut cathedrae eclesiasticae superponeretur, noluit adquiescere; Quintus nomine presbiter episcopus ordinatur.15 Orta igitur persecutione catholicorum, cum Felix presbiter in platea populum moneret, ne a recto itinere deviaret, persecutor missus adfuit, et ignotus Felici presbitero, sollicitus ipse coepit esse, quisnam esset Felix.16 Dextera ille innuens, ait: 'Hac in parte habiit'.17 Quo discedente, hic latebram petiit seque inter parietes dirutos, per modicum ingressus aditum, occuli voluit.18 Nec mora, persecutor insequitur; sed Deus sollicitudinem quaerentis elusit.19 Nam iussu Divinitatis araneae per aditum, quo martyr ingressus fuerat, telarum praetendunt stamina.20 At illi per vestigium persequentes, dam locum explorare nituntur, exordia telae conspiciunt dixeruntque ad semet ipsos: 'Putasne, per haec fila homo transiit, quam saepius tenuitas muscarum erumpit?' Et inlusi providentia Dei, discesserunt.21 Beatus quoque Felix, data nocte, secessit ad alium locum, in quo per tres menses a muliere quadam ciborum alimenta suscipiens, data pace, eclesiae suae ac populo restauratur; numquam tamen mulieris ministrantis faciem vidii, aut ab ea suspectus est, dum in latibulum moraretur.22 Igitur in pace quiescens, sepultus est iuxta urbem, multisque se declarans virtutibus in populis, de quibus pauca perstringam.23 Erat enim quidam pauper habens duos boves ad exercendam culturam suam, nec ei erat alia possessio, nisi quod ab his potuisset tellurem scindens vomere laborare.24 Accedit autem, ut die quadam lassus de hoc opere veniens, his dimissis, se hospiciolo reconderet.25 Nec mora, fur rapax adfuit, qui eos clam capiens secum abduxit.26 Egressusque pauper in crastinum, nihil invenit.27 Deinde quaerit per devia, circuit silvas, scandit montium ardua; sed nec vestigium quidem deprehendere potest.28 Redit ad propria, dat voces in fletu atque cum uxore ac liberis plangit, dicens: 'Vae mihi, quia, iuvencis defactis, hoc anno fame moriemini!' Quid plura? Accedit lamentans ad sepulchrum beati Felicis martyris, dat cum fletu gemitum, exorat, ut ei virtus eius quae perdiderat reddi obteneret a Domino.29 Egressus autem a templo, ante ipsam atrii ianuam agnoscit boves suos et ait: ? magna virtus martyris, quae mihi perditum tam velociter restitui fecit'.30 Ingressusque iterum, prosternitur ad pavimentum, et gratias agens, cum rebus regressus est suis; oculumque hominis huius, quem caecum habebat, martyris virtus inluminavit.31 Ad huius quoque cellulae parietem, quo beatum corpus tumulo conditum requiescit, adhaeret adpendens porticus, in qua dependens fune lychnus lumen loco sueverat ministrare.32 Ille autem, cui hoc erat officium contueri ad eius conpositionem , accedens, laxato fune discessit, quasi oleum petiturus.33 Cumque omnia tenebris nocturnalibus tenerentur operta, et funis cum uncinulis in medio portici submissior dependeret, quidam de adstantibus in vigilia sancti nebula cellulae, quae de exusta papiro surrexerat, fatigatus, foris egreditur.34 Cumque per porticum illam praeteriret, unus de uncinulis funis faciem excepit hominis venientis, inlato acumine transfigens oculum eius.35 At ille dolorem sentiens, extensis celeriter palmis, vultus periclitantis cum ipsis obtegit oculis, clamans non mediocri heiulatu ac dicens: 'Succurre, deprecor, sanctae sacerdos, et proximum te facito pereunti, qui loco proximus adstas.36 Emitte sacras per occulta medicamina manus et extrahe malum, quod adversatur lumini, ne lumine viduatus abscedam, qui lumen miraculorum tuorum cernere veni'.37 Ad huius lamentabili vociferatione exhibito qui aderant lumine, advertunt hominem, transfixo oculo, de fune pendere.38 Cumque, profluente sanguine, nullas manum ad eruendum auderet adponere, martyris virtus adfuit inmensa beati, qui sic uncum abstraxit, ut ne oculum erueret nec visum penetraret et sanguinis decurrentis fluentum stringeret.39 Sic eruto ferro de oculo, dolore palpebrium resedato, virtus martyris sancti declaratur in populo.40 Inerguminos autem ad hanc sacratam athletae Christi aedem probatos atque purgatos saepius scripsit hic auctor.41 Sed ad Galliarum martyres recurramus.
Gregorius Turonensis HOME
bnf2827.301
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 102. <<< >>> 104.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 103.