monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 102.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 101. <<<     >>> 103.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 102.

1 Apud Constantinopolim vero magno cultu Polioctus martyr colitur, pro eo praecipuae quod, cum magnis virtutibus polleat, in periuribus tamen praesens ultor exsistit.2 Nam quicumque, ut adsolet, occultum scelus admiserit et data suspitione ad hoc perductus fuerit templum, aut statim quod admisit virtute martyris perterritus confitetur aut, si periuraverit, protinus ultione divina perculitur.3 Huius basilicae cameram Iuliana quaedam urbis illius matrona auro purissimo texit hoc modo.4 Cum ad imperatorem Iustinianum fama facultatis eius, multis narrantibus, pervenisset, ad occursum illius properare celerius non tardavit, dicens: 'Latere te non puto, o venerabilis mater, qualiter ab specie auri thesauri publici sint exhausti, dum vos quietos esse volumus, dum patrias defensare studemus, dum gentes nobis placamus, dum solatia diversorum dando conquirimus.5 Ergo quia tibi potentia maiestatis divinae multum contulit auri, quaeso, ut nobis manum porrigas atque aliquid pecuniae commodes, ut scilicet, cum tributorum publicorum fuerit summa delata, ilico tibi quae commodaveris reformentur, ac in postero, laudis tuae titulo praecurrente, canatur, urbem Constantinopolitanam a Iuliana matrona fuisse pecuniis sublevatam'.6 At illa intellegens imperatoris ingenium, sapienter obtegit quae Deo devoverat, dicens: 'Parvitas redituum meorum, tam de tributis, quam quod de fructibus speratur, per ipsas adhuc residet domos; si ergo gloria vestra recipiendi spatium tribuit, cum collectum fuerit, conspectui vestro repraesentatur.7 Cumque oculis propriis cuncta contemplaveritis, quae placuerint et relinquitis et aufertis.8 Erit mihi ratum, quae voluntas cordis vestri censuerit'.9 His ita delusus imperator verbis, ad palatium gaudens rediit, putans se hanc pecuniam iam in thesauris publicis retenere.10 At illa, vocatis artificibus, quantum reperire auri in prumptuariis potuit, tradidit occultae, dicens: 'Ite, et factis iuxta mensuram tegnorum tabulis, beati ex hoc Poliocti martyris cameram exornate, ne haec avari imperatoris manus attingat'.11 Illi vero, perfecta omnia quae matrona praeceperat, camerae adfixerunt texeruntque ex auro mundissimo.12 Quod opus explicitum, vocat mulier imperatorem, dicens: 'Parvitate pecuniolae, quam coniungere potui, adest; veni ad contemplandum eam et quod libuerit facito'.13 Surrexit gavisus imperator de solio, nihil percepturus ex auro; pergit ad domum mulieris, putans se copiosos thesauros palatio deportare.14 Cui cum mulier occursum humiliter reddidisset, invitat in templum martyris ad orationem, – erat enim proximum domui eius, – et haec quae habere potuerat loco illi delegaverat sancto.15 Adprehensam imperator manum mulieris, eo quod esset senex, ingreditur aedem, prosternitur ad orationem.16 Qua expleta, ait mulier: 'Suspice, quaeso, cameram huius aedis, gloriosissime auguste, et scito, quia paupertas mea in hoc opere contenetur.17 Tu vero quod volueris exinde facito, non adversor'.18 Ille vero suspiciens atque admirans, erubuit; et ne pudor eius manifestaretur, conlaudans opus et gratias agens, abscedere coepit.19 Sed ne rediret vacuus a munere, extractum mulier anolum a digito, cuius gemmam vola concluserat, qui non amplius auri pondus quam unius semiuntiae contenebat, obtulit ei, dicens: 'Accipe, imperator sacratissime, hoc munusculum de manu mea, quod super pretium huius auri valere censetur'.20 Erat enim in eo lapis Neronianus mirae viriditatis ac splendoris; qui cum fuisset ostensus, omne aurum quasi in viriditate visura est convertisse a pulchritudine gemmae.21 At ille accipiens et iterum atque iterum gratias agens et conlaudans matronam, in palatio est regressus.22 Unde non est dubium, etiam in hac re martyris huius intercessisse virtutem, ne opes locis sanctis et pauperibus delegatae in illius transferrentur dominatione, cuius non fuerant studio congregatae.
Gregorius Turonensis HOME

bnf2827.301