monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 98.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 97. <<<     >>> 99.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 98.

1 Focas quoque martyr et ipse his martyribus regione coniunctus apud Syriam requiescit; qui, post multas quas pro nomine Redemptoris est passus iniurias, qualiter de antiquo illo serpente triumphaverit, hodieque populis declaratur.2 Denique si in quempiam in his locis coluber morsum stringens venena diffuderit, extemplo qui percussus est ut ianuam atrii, quo martyr quiescit, attigerit, conpraesso tumore, evacuata virtute veneni, salvatur.3 Ex quibus nonnulli, ut celebre vulgatum est, iam tumidi malae bestiae ictu, iam toto corpori, incrassante veneno in hoc, perflati, ut spiritum exalarent, inter manus delati et in atrio positi, sunt sanati; nec umquam ab hoc virus obire hominem fas est, si sacrum limen fide plenus attigerit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf2827.301