monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 95.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 94. <<<     >>> 96.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 95.

1 Ferunt autem fuisse apud Armoeniam quadraginta octo viros, qui in ipsos montes Armoeniae, in quibus prae altitudine nimia magno frigore aquae et terra restringitur, passi sunt.2 Quorum montium celsitudinem non parvam esse, legis lator exponit, cum super eos arcam a Noe fabricatam requievisse ait.3 Ibi effossam persecutor terram cisternam magnam efficiens, aquam repleri iubet; nudatosque viros, ligatis post tergum manibus, in lacum gelu concatenatum praecepit poni, succensum e regione balneum, dicens: 'Elegite e duobus unum.4 Aut in isto frigore Christum vestrum confessi deficite, aut negantes, oblato diis sacrificio, ad balneum convolate, ut possitis vivere et non malae propter crucifixum hominem mori'.5 Negantibus quoque cunctis sacrificare daemoniis, videt custos eorum quadraginta octo coronas pretiosissimas e caelo dilapsas discendere super capita virorum et una quoquo earum revocari.6 Defecerat enim fides viri unius, et protinus relictis satellitibus, velociter ad balneum convolavit; immolatisque victimis, honoratus a praeside in balneo tepenti ablutus est, excepturus in posterum perpetui ignis supplicium.7 Haec custos ille, ut diximus, cernens, voce magna proclamat, se christianum esse, dicens: 'Cum hisdem mori desidero'.8 Nec mora, diversis poenis affectus, spoliatur veste, non fide, et in lacum ponitur, frigora cum reliquis perpessurus, sed adepturus coronam, quam miser perdiderat.9 Iam enim virorum emortua erant frigore corpuscula, et dentibus in se conlisis, ipse quoque vocis sonitus claudebatur; unum tantum murmur orationis caelo ab arcanis pectoris inlabebatur notum soli Deo, qui novit occulta cordis.10 Tremebant fessi artus tam inaedia quam pruina; erat spes caelo intenta, iam carne praemortua.11 Interea iudex iniquus, amotis limphis, balneum succendi septuplum iubet, ut scilicet quos algor non laxaverat incendia saeva dissolverent.12 Producuntur viri e lacu, confessi Christum, mittuntur inter aestuantes ignium vapores; sed sustinent patienter inlata supplicia, ut maiorem accipiant palmam.13 Denique in his relinquentes corpora, animas Christo tradentes, martyrium consummaverunt in pace.14 Tunc praeses victum se eorum constantia cernens, putans, vel mortuos possit vincere, qui viventes superare non quiverat, iussit ipsa deinceps exuri corpuscula et in flumine propinquo iactari.15 Quod cum factum fuisset, miraculi novitas flentibus christianis apparuit'.16 Restetit igitur unda nec ossa semiusta absorbuit, sed super se tamquam conmendata sustenuit; et sic collecta a christianis gaudentibus, honore dignissimo tumulata sunt.
Gregorius Turonensis HOME

bnf2827.301