monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 94.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 93. <<<     >>> 95.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 94.

1 Septem vero germanorum, qui apud urbem Ephesum requiescunt, haec est ratio.2 Tempore Decii imperatoris, cum persecutio in christianos ageretur, septem viri conprehensi sunt et ducti sunt coram principe.3 Horum nomina haec sunt: Maximianus, Malchus, Martinianus, Constantinus, Dionisius, Iohannes, Serapion; qui diversis verbis temptati, ut cederent, nequaquam adquieverunt.4 Imperator vero pro eligantia eorum, ne in momento perirent, spatium tractandi indulget.5 At illi in unam se speluncam concludunt, ibique per multos dies habitaverunt.6 Egrediebatur tamen unus ex eis et conparabat victus et quae necessaria erant exhibebat.7 Revertente autem imperatore in eadem civitate, isti petierunt ad Dominum, ut eos ab hoc periculo dignaretur eruere; factaque oratione, prostrati solo obdormierunt, Cumque imperator didicisset, eos in hoc antro morari, nutu Dei iussit os speluncae magnis lapidibus oppilari, dicens: 'Ibi intereant, qui diis nostris immolare noluerunt.8 Quod dam ageretur, quidam christianus in tabula plumbea nomina et martyrium eorum scribens, clam in aditu cavernae, priusquam oppilaretur, inclusit.9 Post multorum vero annorum curricula, cum, data eclesiis pace, Theodosius christianus obtenuisset imperium, surrexit hereses inmunda Sadduceorum, qui negant resurrectionem futuram.10 Tunc quidam civis Ephesius, dum caulas ovibus secum montem ipsum facere destinat ac lapides divolvit ad coaptanda earum septa, ignarus quae agerentur introrsum, patefecit ingressum eius; non tamen cognovit arcanum, quod habebatur intrinsecus.11 Dominus autem inmisit septem viris spiritum vitae, et surrexerunt, putantesque, quod una tantum nocte dormissent, miserunt puerum unum ex se, qui cibos emeret.12 Cumque veniens supra portam civitatis vidisset crucis gloriosae signaculum audissetque per Christi nomen iurare populum, obstipuit; prolatisque nummis, quos a tempore Decii habebat, a mercatore conprehenditur, dicente sibi, quia: 'Absconditos antiquitus thesauros repperisti'.13 At ille negans, deducitur ad episcopum ac iudicem civitatis.14 Cumque ab his argueretur, conpellente necessitate, absconditum misterium revelavit et deduxit eos ad speluncam, in qua viri erant.15 Cumque ingrederetur episcopus, invenit tabulam plumbeam, in qua omnia quae pertulerant habebantur scripta, locutusque cum eis, nuntiaverunt haec cursu rapido imperatori Theodosio.16 At ille veniens, adoravit eos pronus in terram; qui tali colloquio cum eodem usi sunt principe: 'Surrexit, gloriosae auguste, hereses, quae populum christianum a Dei promissionibus conatur evertere, ut dicant, non fieri resurrectionem mortuorum.17 Ergo ut scias, quia omnes iuxta apostolum Paulum repraesentandi erimus ante tribunal Christi, idcirco iussit nos Dominus suscitari et tibi ista loqui.18 Vide ergo, ne seducaris et excludaris a regno Dei'.19 Haec audiens Theodosius imperator, glorificavit Dominum, qui non permisit perire populum suum.20 Viri autem iterum prostrati in terram, obdormierunt; quibus cum Theodosius imperator sepulchra ex auro fabricare velit, per visum prohibitus est, ne faceret.21 Viri autem usque hodie palliolis siricis aut carbassinis cooperti in ipso loco requiescunt.22 Quod passio eorum, quam Siro quodam interpretante in Latino transtulimus, plenius pandit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf2827.301