monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 92.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 91. <<< >>> 93.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 92.
1 Callagurris autem urbs Hispaniae Emeterium Celedoniumque martyres gestat; saepe a beatorum virtute miracula cernendum diversarum aegritudinum medicamina capit.2 Hii etenim martyres a persecutore conprehensi et ad supplicium rapti, dum diversis poenis afficerentur ob divini nominis confessionem, excepta ultimae damnationis sententia, deducuntur ad decollandum.3 Cumque eorum capita lictor incideret, miraculum populis magnum apparuit.4 Nam unius anolus orariumque alterius nubc susceptum est et in caelis evectum.5 Viderunt haec omnes qui aderant, et usque quod acies oculorum intendere potuit, fulgorem auri candoremque lentei suspectu sequebantur attonitu.6 Praebet huius rei testimonium Aurelius Clemens in libro Coronarum his versibus, dicens: Illa laut occulta non est nec senescit tempore, Missa quod sursum per auras evolarunt munera, Quae viam patere caeli praemicando ostenderent.7 Illius fidem figurans, nube fertur anolus; Hic sui dat pignus orte, ut ferunt, orarium.8 Quae superno rapta flatu, lucis intrant intimum.9 Per poli liquentis axem fulgor auri absconditur, Ac diu visum sequacem textilis candor fugit: Subvehuntur usque in astra nec videntur amplius.
Gregorius Turonensis HOME
bnf2827.301