monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 90.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 89. <<<     >>> 91.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 90.

1 Eulalia gloriosa apud Emeritam urbem passa, magnum miraculum in die immolationis suae populis profert.2 Sunt igitur ante eius altare, quo sancta membra teguntur, tres arbores, sed ignarus ego, cuius sint generis.3 Cumque iam medio mense decimo, quando eius passio celebratur, sint ab omni foliorum decorae nudatae, ea die inlucescente caelo in modum columbae alitis flores proferunt suavitatis, scilicet quod sanctus eius spiritus in columbae speciae penetraverit caelos, et quod beatum eius corpusculum iam exanime vestibusque nudatum nix caelitus decedua molli vellere contexisset.4 Quod miraculum si solita arbores protulerint libertate, scit populus sibi annum vel praessuris vacuum vel frugibus plenum.5 Quod si tardius flores ex more paruerint, cognoscit plebs, sua hoc fieri noxa; nam, priusquam erumpant, quaerula ad sepulchrum martyrae ac maesta decumbet, deprecans, ut solitam promereatur conspicere gratiam; sed nec psallendo procedit, si haec manifestata non fuerint.6 Iam si placatur martyr a lacrimis plebis, emergunt protinus ex arboribus gemmei flores, qui odore nectareo respirantes, animi maestitiam et adventu laetificent et reficiant suavitate.7 Dehinc diligenter collecti et in basilicam sacerdoti delati, processio cum gaudio celebratur; nam et hos flores saepius infirmis prodesse cognovimus.
Gregorius Turonensis HOME

bnf2827.301