monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 89.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 88. <<<     >>> 90.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 89.

1 Vincentius autem vel levita vel martyr Hispaniis martyrium consummavit.2 Apud terminum vero Pictavum vicus est in Arbatilico nomine Becciaco, in quo eius habentur reliquiae.3 Cuius solemnitas duodecimo Kl.4 mensis undecimi celebratur.5 Sed incolae loci et praecipue archipresbiter errorem nescio quem passus, ante diem cam voluit celebrari.6 Dictis igitur missis, cum ad convivium resederent, ecce unus ex inerguminis clamare coepit ac dicere: 'Currite cives, egrediemini a vico, exite obviam beato Vincentio! Ecce ad vigilias venit! Ecce festa eius crastino habeturi eritis die!' Haec eo dicente, renovant solemnia et tota nocte in vigiliis excubant.7 Mane autem facto, dum missarum mysteria celebrarentur, et hic inerguminus, qui adventum sancti praedixit, et alii cum eodem duo mundati sunt; sed et duo paralytici ipsa die directi sunt.8 Et sic a festivitate cum laetitia est discessum.9 Cum autem reliquiae eius a quibusdam peregrinis defererentur, ad Ceratinsim Turonicae urbis vicum accesserunt, ibique ad tugurium cuiusdam pauperis deferentes, suscepti sunt.10 In crastino autem duo paralytici super haec pignora acceperunt gressum, unusque caecus lumen recepit.11 Haud procul autem ab illo vico est alius quem Orbaniaco vocant, in cuius eclesia huius sancti habentur reliquiae.12 Quae cum a furibus ablatae fuissent, et ipse qui easdem abstulerat in Biturigo cuidam abbati, accepto pretio, reliquisset, revelatum est abbati, ut eas loco unde dimotae fuerant restauraret.13 Nihilhominus et archipresbitero huic monasterio propinquo per visum manifestatum est, ne penitus moras innecteret ad restituendum.14 Quas acceptas cum psallendo deferret, homo quidam, qui per annum integrum oppraessus gravi aegritudine decubabat, inter suorum deportatus manibus, ut velum, quo sanctae tegebantur favillae, adorans suppliciter osculavit, mox conpraessa infirmitate sanatus, exsequiis martyrialibus cum reliquis est secutus.
Gregorius Turonensis HOME

bnf2827.301