monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 88.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 87. <<<     >>> 89.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 88.

1 Apud urbem enim Tolosacium ferunt fuisse quendam Antoninum nomine, iniquum in Deo et omnium hominum odibilem, eo quod multa perpetraret scelera.2 Factum est autem, ut, impletis diebus migrans a saeculo, in basilicam beati Vincenti sepeliretur, in qua ipse sibi vivens deposuerat vas.3 Verum ubi cunctos sub alta nocte silentia sopor arripuit, et omnes blandiente somno dedissent membra quieti, sarcophagus ille a sancta basilica per fenestram proicitur et in medio deponitur atrii.4 Mane autem facto, ibi repertus est, effractum super se operturium habens.5 Denique propinqui illius non intellegentes virtutem Dei neque sentientes sancti iniuriam, in cuius templo indignum temere sepelierant, iterum deposito sarcophagum, in loco quo prius fuerat altius suffoderunt.6 Altera vero luciscente die, invenerunt eum iterum foris eiectum in medio esse atrii, et sic intellexerunt magnalia Dei.7 Ex hoc enim a nullo tactus, usque hodie in loco quo eiectus est in testimonium reservatur.8 Haec de temerariis dicta sufficiant.
Gregorius Turonensis HOME

bnf2827.301