monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 87.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 86. <<<     >>> 88.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 87.

1 Mulier erat adultera ab Hiericho civitate, cuius haec erat consuetudo teterrima, ut, quotiens ab scorto concipiens partum edidisset, statim suffocatum terrae reconderet, ut scilicet fieret occultum hominibus, quae Deo et eius angelis non latebant.2 Hilicet cum dies sanctus epiphaniorum advenisset, et omnes in Iordane discenderent abluere tam vulnera corporis quam animae cicatrices, haec cum reliquo populo ad litus accessit.3 Cumque levatis usque ad geniculum vestimentis, ut amnem ingrederetur, mirum dictu! fugit aqua ante pedes eius; illa quoque insequente, fluvius ad ripam aliam premebatur.4 Haec videntes populi, mirati sunt, tale factum in die celeberrimo contigisse; cognoscentesque, mulierem esse facinorosam, interrogant, quid mali fecerit, ut haec ei in tali confrequentatione populi evenissent.5 At illa conversa ad populum, crimen fatetur, dicens: 'Septem iam a me parvulos editos interfeci, quos de incestu concipiens metui publicare, octavum adhuc die praeterita sugillavi.6 Rogo ergo, ut fundatis pro me orationem ad Dominum, quatenus, remissa iniquitate, peccare iam desinam, ne me caelestis ira consumat'.7 Haec ea loquente, omnis populos prostratus ad terram, precem fudit ad Dominum, ut ei misericorditer ignosceret, quod adminiculante ignavia deliquisset.8 Post orationem vero mulier, extensis per terram brachiis, spiritum exalavit; quod ob hoc contigisse reor, ne crimen indultum iteraretur ulterius.9 Cognovit autem populus delictum, cur aquae fluminis ante faciem mulieris recessissent Impletumque est illud Salomonis proverbium, quia: Spiritus Domini fugit fictum.10 Miraculum hoc ab ore Iohannis diaconi factum ita cognovi; adserebat enim, se tunc temporis fuisse praesentem.
Gregorius Turonensis HOME

bnf2827.301