monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 86.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 85. <<< >>> 87.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 86.
1 Sic et Epachius presbiter, dum temere quae indignus erat agere praesumpsit, divino iudicio solo proiectus occubuit.2 Hic enim dum dominici natalis vigilias celebrare eclesiam expetisset, per singula horarum momenta egrediebatur de templo Dei ac in domo sua pocula lasciva, spumantibus pateris, hauriebat, ita ut adfirmarent multi eum post galli cantum in ipsa nocte vidisse bibentem.3 Sed cum esset ex genere senatorio, et nullus in vico illo Ricomagensi superius memorato iuxta saeculi dignitatem haberetur nobilior, celebrare solemnia missarum expetitur.4 Nec dubitat miser vino madefactus appetere, quod ieiunus quisque non sine metu potest terrente conscientia explicare.5 Verum ubi, explicitis verbis sacris, confracto corporis dominici sacramento, et ipse sumpsit et aliis distribuit ad aedendum, mox equini hinniti ad modum vocem emittens, ad terram ruit, ac spumas cum ipsa mysterii sacri particula, quam dentibus comminuere non valuit, ab ore proiciens, inter manus suorum ab eclesia deportatur.6 Nec caruit ultra hanc ephilentiae infirmitatem, sed per singulos lunares cursus incrementis detrimentisque haec semper pertulit, quia ab haustu nimio vini minime infelix abstenuit.7 Quo ergo honore quave reverentia haec nox celebrari debeat, praesens exemplum docet.8 Quodam tempore, cum in hac solemnitate de vigilia egressus, paululum obdormissem, venit ad me vir quidam, dicens: 'Surge et revertere ad eclesiam'.9 Et ego expergefactus, signo crucis opposito, iterum obdormivi.10 Nec distitit, sed iterat priora verba idemque persona.11 Sed cum nec secunda admonitus vice consurgerem et iterum obdormissem, advenit tertio, et alapam inponens maxillae, ait: 'En tu reliquos ad vigilias admonere debes, et adhuc sopore obpraemeris?' Tunc pavore perterritus, cum grandi velocitate ad eclesiam sum regressus.12 Haec de natalis dominici vigilia dicta sufficiant.13 Sed ad temerarios revertamur.
Gregorius Turonensis HOME
bnf2827.301