monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 85.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 84. <<< >>> 86.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 85.
1 Deflemus enim scelera nostra et plangimus, cum nos mundos esse nescimus, et ad ipsum altare Domini accedentes, audienter sanctum corpus eius et sanguinem, cum simus actu polluti, potius ad iudicium sumimus, quam ut veniam consequamur.2 Nam recolo, quae in adolescentia mea gestum audivi.3 Dies passionis erst Policarpi martyris magni et in Ricomagensi vico civitatis Arvernae eius solemnia celebrabantur.4 Lecta igitur passione cum reliquis lectionibus, quas canon sacerdotalis invexit, tempus ad sacrificium offerendum advenit.5 Accepta quoque turre diaconus, in qua mysterium dominici corporis habebatur, ferre coepit ad ostium, ingressusque templum, ut eam altari superponeret, elapsa de manu eius ferebatur in aera, et sic ad ipsam aram accedens, numquam eam manus diaconi potuit adsequi; quod non alia credimus actum de causa, nisi quia pollutus erat in conscientia.6 Saepius enim ab eodem adulteria ferebantur admissa.7 Uni tantum presbitero et tribus mulieribus, ex quibus una mater mea erat, quibus haec videre licitum fuit, ceteri non viderunt.8 Aderam, fateor, et ego tunc temporis huic festivitati, sed haec videre non merui.
Gregorius Turonensis HOME
bnf2827.301