monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 82.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 81. <<< >>> 83.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 82.
1 Per hanc enim confessionem martyres gloriosi ineffabilia semper salutarium munerum beneficia meruerunt ac petentibus se hoc praestiterunt virtute, quod eisdem domino inpertitum est Creatore, sicut nobis nuper a diacono nostro relatum, ita gestum esse cognovimus.2 Hic autem diaconns, a papa urbis Romanae Pelagio quorundam martyrum confessorumqne adsumpta pignora, cum grandi psallentio vel clericorum officio ac populi inmeosi obsequio usque ad Portum deductus est.3 Et ingressus navem, erectie velie ac per illom antemnae, quae modolum crucis gestat, apparatum extensis, flaute vento, pelagus altum arripiunt.4 Qui dum navigant, ut Massiliensist orbis portum attingant, adpropinqaare coeperunt ad locum quendam, de quo a litore maris lapideoe mons exsorgene ac pauktim decedens, summa tenus unda in mari dietenditur.5 Cumque inpellente vento carina magno impetu ferretur in praeceps, ut scilicet scopnlo inlisa quassaretur, ac nautae discrimen intuentes exitu vociferarent, diaconus, elevatam cum sanctie pignoribus capeam, invocare nomina singnlorum cum gemitu et voce maxima coepit, deprecans, ut eorum virtute ab hoc periculo perituri liberarentur.6 Iam iamque adpropinquabat navis, ut praefati sumus, ad scopulum; et statim in sanctorum contemplatione reliquiarum ab ipso loco commotus cum violentia maiori ventus huic vento contrarius fluctum elisit ventumque diversum repulit ac, navem in pelagus profundum revocatam, cunctos a mortis periculo liberavit.7 Sicque gyrata mole periculi, portum quem desiderabant cum Domini gratia ac sanctorum patrocinio contigerunt.8 Erant enim reliquiae sanctorum, quorum sacra vestigia Domini manibus sunt abluta, cum Pauli Laurentique atque Pancrati, Chrysanti Dariaeque virginis, Iohannis atque alterius Pauli, fratris eius, quorum certamina ac palmae victoriarum ipsa caput orbis urbs Roma devotae concelebrat.
Gregorius Turonensis HOME
bnf2827.301