monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 80.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 79. <<<     >>> 81.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 80.

1 Arrianorum presbiter cum diacono nostrae religionis altercationem habebat, proferens contra Dei Filium ac Spiritum sanctum, ut mos genti est, venenosas adsertiones.2 At ille, cum diu multumque nonnulla de fidei nostrae ratione disseruisset, et hereticus perfidiae obcaecatus caligine, quae erant vera respueret iuxta illud, quia: In malivola anima non introibit sapientia, adiecit, dicens: 'Quid longis sermocinationum intentionibus fatigamur? Factis rei veritas adprobetur; succendatur igni aeneus, et in ferventi aqua anulus cuiusdam proiciatur.3 Qui vero eum ex ferventi unda sustulerit, ille iustitiam consequi conprobatur; quo facto, pars diversa ad cognitionem huius iustitiae convertatur.4 Intellege itaque et tu, heretice, haec pars nostra, Spiritu sancto adiuvante, conpleverit; nihil in sancta Trinitate dissonum, nihil esse dissimile, fatearis'.5 Consensit hereticus huic diffinitioni, et inito usque mane placito, discesserunt; sed fidei fervor, per quem haec primum diaconus protulerat, coepit, inimico insidiante, tepiscere.6 Diluculo antem surgens, brachium infundit oleo, unguento conspergit.7 Sed tamen loca sancta circuit et Dominum deprecatur.8 Quid plura? Circa horam tertiam in foro conveniunt.9 Concurrit populus ad spectaculum.10 Accenditur ignis, aeneus superponitur, fervet valde, anulus in unda ferventi proicitur.11 Invitat primum diaconus hereticum, ut ipse eum a calore auferat.12 Sed statim recusavit, dicens: 'Qui hanc sententiam protulisti, debes auferri'.13 Diaconus vero, licet trepidus, tamen dinudat brachium.14 Cumque eum vidisset unguentis hereticus presbiter dilibutum, exclamavit, dicens: 'Magicis artibus te elitandum putasti, ut haec unguenta diffunderis, nec valebunt ista quae agis'.15 His ita litigantibus, supervenit diaconus ab urbe Ravenna Iacincthus nomine, sciscitansque , quae esset haec altercatio, ut veritatem cognovit, nec moratus, extracto a vestimentis brachio, in aeneum dexteram mergit.16 Anulus enim, qui eiectus fuerat, erat valde levis ac parvulus, nec minus ferebatur ab unda, quam vento possit ferri vel palea; quem diu multumque quaesitum infra unius horae spatium repperit.17 Accendebatur interea vehementer focus ille sub doleo, quo validius fervens non facile adsequi possit anulus a manu quaerentis, extractumque tandem, nihil diaconus sensit in carne sua; sed potius protestatur, in imo quidem frigidum esse aeneum, in sumitatem vero calorem teporis modici contenentem.18 Quod cernens hereticus, valde confusus, iniecit audax manum in aeneo, dicens: 'Praestabit mihi haec fides mea'.19 Iniecta manu, protinus usque ad ipsa ossuum internodia omnis caro liquefacta defluxit; et sic altercatio finem fecit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf2827.301