monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 79.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 78. <<<     >>> 80.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 79.

1 Semper enim catholicorum inimica est heresis, et ubicumque potuerit tendere insidias, non obmittit; sicut illud est quod quodam loco factum celebre fama profert.2 Mulier quaedam erat catholica, habens virum hereticum.3 Ad quam cum venisset presbiter nostrae religionis valde catholicus, ait mulier ad virum suum: 'Peto caritati tuae, ut pro adventu huius sacerdotis, qui me visitare dignatus est, laetitia habeatur in domo nostra, ac praeparatum dignis inpendiis prandium aepulemur cum eo'.4 Promittente autem viro eius, sic se ut illa flagitabat facturum, advenit et alius hereticorum presbiter, dixitque vir mulieri: 'Duplicata est laetitia hodie, eo quod sint sacerdotes utriusque religionis in domo nostra'.5 Discumbentibus autem ad convivium, vir ille cum presbitero dextrae partis cornu occupat, catholicum ad sinistrum statuens, positamque ad laevam eius sellulam, in qua coniux eius resederet.6 Dixitque vir ad presbiterum hereticum: 'Si consenseris dictionibus meis, exercemus hodie cachinnum de hoc Romanorum presbitero, ut scilicet, adposito ferculo, tu celerius signare festines; cumque ille manum non posuerit, illo tristante, nos cum laetitia comedimus cibum'.7 Cui ille: 'Faciam', inquid, 'quod praecipis'.8 Denique, veniente disco cum holeribus, signavit hereticus, posuitque primus manum suam.9 Quod cernens mulier, ait: 'Ne feceris, quia ingrate fero iniuriam sacerdotis'.10 Et exhibito alio cibo, sumpsit catholicus.11 In secundo vero et tertio ferculo similiter fecit hereticus.12 Quarto autem exhibito, cuius in medium sartago fervens advenerat, in qua conpositum erat cibum illud, quod ex conlisis ovis, parumper mixta farina, dactilorum partibus olivarumque rotunditatibus adsolet exornari, festinans hereticus, priusquam ferculum illud vel mensam tangeret, elevata in obviam manu, signat; statimque positum coclearium, sumit, non intellegens, an caleret, ferventemque cibum velociter ingluttivit.13 Protenus accenso pectore, aestuare coepit, emissumque cum suspirio inmenso ventris strepitu, nequam spiritum exalavit; ablatusque de convivio, locatus in tumulo, terrenae molis congeriae est opertus.14 Tunc exultans presbiter nostrae religionis, ait: 'Vere ultus est Deus servos suos'; et conversus ad virum, cuius erat convivium, dixit: 'Periit huius memoria cum sonitu, et Dominus in aeternum permanet.15 Tu vero adpone quod comedam'.16 Tunc homo ille perterritus, expleto convivio, provolutus est ad pedes presbiteri, conversusque ad fidem catholicam, credidit cum domo sua, qui in hac perfidia tenebatur; et multiplicata est laetitia, sicut prius mulier flagitaverat.
Gregorius Turonensis HOME

bnf2827.301