monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 78.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 77. <<<     >>> 79.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 78.

1 Eclesia quoque Agatensis urbis, quae sancti Andreae apostoli reliquiis plaudit, plerumque gloriosis inlustratur miraculis, pervasores rerum suarum saepius arguit.2 Denique Gomacharius comes agrum eclesiae ipsius pervadit.3 Tunc Leo episcopus huius eclesiae valde maestus concurrit ad eum, dicens: 'Relinque, o fili, res pauperum, quas ordinationi nostrae Dominus commendavit, ne tibi sit noxium, et a lacrimis egentium, qui de fructibus eius alere consueverant, eneceris.4 Ille vero, quia erat hereticus, parvi pendens de his quae ab episcopo dicebantur, rem in sua dominatione retenuit.5 Interim procedente die, arripitur a febre, cumque non modo ardore corporeo, verum etiam animae vexaretur incommodo, misit ad episcopum nuntios, dicens: 'Dignetur pro me sacerdos orationem ad Dominum fundere, et ego dimittam agrum eius'.6 Quo orante, hic a valitudine qua gravabatur convaluit, factusque sanus, ait suis: 'Quid putatis, quid isti nunc Romani dicant? Aiunt enim, me ob hoc fuisse febre gravatum, quia tulerim agrum eorum, quod mihi iuxta consuetudinem humani corporis accidit; verum tamen non habebunt eum me vivente'.7 Et dicto citius misit qui eum iterum auferret.8 Quod cum episcopus conperisset, venit ad eum, dicens: 'Num paenitet te prius fecisse bene, quod hoc iterum conaris evertere? Ne facias, quaeso, et ultioni divinae subiaceas'.9 Qui ait ad episcopum: 'Sile, sile decrepite; nam infrenatum te loris circuire urbem super asinum faciam, ut sis in ridiculo omnibus qui te aspexerint'.10 At ille silens ad nota recurrit praesidia; prosternitur in oratione, celebratur vigilias ac noctem totam in lacrimis et psallentio ducit.11 Mane autem facto, accedit ad lignos, qui de camera eclesiae dependebant, extendensque virgam, quam tenebat in manu, effregit cunctos, dicens: 'Non hic accenditur lumen, donec ulciscatur Deus de inimicis et restituat res domus suae'.12 Haec eo dicente, protinus hereticus ille in rediviva febre corruit.13 Cumque in extremis ageret, misit ad episcopum, dicens: 'Oret pro me sacerdos ad Dominum, ut vivam et restituam agrum ac similem eius conferam dominationi'.14 Quibus pontifex respondit: 'Iam oravi ad Dominum, et exaudivit me'.15 Misit et alios ac tertios ad eum nuntios.16 Sed sacerdos in uno responso persistens, non movebatur ad haec, ut pro eo orationem daret ad Dominum.17 Haec ille hereticus cernens, iussit se in plaustro conponi atque ad eodem evehi ac per se depraecari episcopum, dicens, quia: 'Dupla satisfactione restituo agrum, quem inique pervasi, tantum ut oret pro me sanctitas tua'.18 Illo quoque recusante, conpulit eum vi, ut abiret ad eclesiam.19 Quo discendente, ut eclesiam est ingressus, et hic spiritum exalavit; recepitque confestim eclesia rem suam.
Gregorius Turonensis HOME

bnf2827.301