monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 75.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 74. <<< >>> 76.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 75.
1 Magna est enim virtus ad antedictorum martyrum sepulchra, de quibus relictis pluribus pauca perstringere libuit.2 Mulier quaedam filium suum unicum ad hoc monasterium adducens, abbati tradidit erudiendum, videlicet ut factus clericus sanctis manciparetur officiis.3 Verum cum iam spiritalibus eruditus esset in litteris et cum reliquis clericis in choro canentium psalleret, modica pulsatus febre, spiritum exalavit.4 Cucurrit mater orbata ad obsequium funeris plangens, sepelivitque filium.5 Verum tamen non sufficerunt hae lacrimae dolori, quae in exsequiis sunt effusae, sed per dies singulos veniebat et super sepulchrum nati sui, emissis in altum vocibus, heiulabat.6 Cui tandem apparens per visum noctis beatus Mauricius, ait: 'Quid tu, o mulier, incessanter filii obitum plangens, numquam desistis a luctu?' Cui illa: 'Dies', inquid, 'vitae meae hunc planctum non expleunt, sed dum advixero semper defleam unicum meum; nec umquam mitigabor a lacrimis, donec oculos corporis huius debita mors concludat'.7 Cui ille: 'Noli ita', ait, 'quasi mortuum flere, sed aequanimiter age! Nam scias, eum nobiscum habitare et sedes vitae perennis consortio nostro perfrui.8 Et ut veraciter credas, certa esse quae loquor, surge crastina die ad matutinum, et audies vocem eius inter choros psallentium monachorum.9 Et non solum die crastina, sed etiam omnibus diebus vitae tuae, cum veneris, audies in psallentio vocem eius; ideoque ne fleveris, eo quod gaudere te oporteat potius quam lugere'.10 Surgit mulier longaque ducit suspiria, nec obdormit in stratu suo, donec signum ad consurgendum commoveatur a monachis.11 Quo commoto, accedit ad eclesiam, aliqua de visione quam viderat probatura.12 Nihil enim praeteriit de pollicitatione sancta, sed quae fuerant divinitus nuntiata mox impleta noscuntur.13 Verum, ubi cantor responso, antephonam caterva suscepit monachorum, audit genetrix, parvuli vocem cognoscit et gratias agit Deo.14 Sed et illud quod martyris ore promissum habebatur prorsus impletum est, ut omnibus diebus vitae suae, cum accessisset mulier ad psallentium, vocem audiret huius infantuli inter reliqua modolamina vocum.15 Cum autem Gunthramnus rex ita se spiritalibus actionibus mancipasset, ut, relictis saeculi pompis, thesauros suos eclesiis et pauperibus erogaret, accedit, ut, misso presbitero, munera fratribus, qui sanctis Agaunensibus deserviunt, ex voto transmitteret, praecipiens presbitero, ut ad eum rediens sanctorum sibi reliquias exhiberet Igitur dum, impleta regis praeceptione, cum his regrederetur pignoribus, Limanni laci, per quem Rhodanus infinit, navigium petit.16 Extenditur autem lacus ille in longitudine quasi stadiis quadringentis, latitudinis vero in stadiis 150. Denique revertens presbiter, ut diximus, cum navigium hoc fuisset adgressus, subito tempestas exorta fluctus tollit; ad sidera surgunt undarum montes, et nunc puppis naviculae, prora dehiscente, fertur in altum, nunc iterum, dimersa puppi, prora tollitur in sublimi.17 Turbantur nautae, et nihil aliud nisi sola mors in periculo praestolatur.18 Tunc presbiter, cum videret, se his fluctibus obrui et spumis undarum ipsarum graviter operiri, extracta a collo capsula, quae sanctorum pignora contenebatur, undis tumentibus fidus obiecit, ac sanctorum praesidium clara invocat voce, dicens: 'Ne peream in his fluctibus, virtutem vestram depraecor, martyres gloriosi, sed potius, qui iugiter pereuntibus praebetis auxilium, mihi, quaeso, dexteram salutis porregere dignamini; fluctus obpraemite nosque ad litus optatum vestri adiutorii ope reducite'.19 Et haec dicens, cessante vento, decedentibus undis, ad litus evecti sunt.20 Haec ab ipso cognovi presbitero.21 In hoc enim stagno ferunt tructarum piscium magnitudinem usque ad centum librarum pondere trutinari.
Gregorius Turonensis HOME
bnf2827.301