monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 74.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 73. <<<     >>> 75.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 74.

1 Saepe enim Dominus arrogantiam contumacis mentis virga correctionis enervat, ut eandem cultus sui venerationi restituat, sicut quondam de Sigimundo rege manifesta fides gestum profert.2 Hic etenim post interemptum per iniquae consilium coniugis filium conpunctus corde, Agauno dirigit, ibique prostratus coram sepulchris beatissimorum martyrum legionis felicis, paenitentiam egit, deprecans, ut quaecumque deliquerat in hoc ei saeculo ultio divina retribueret, ut scilicet habeatur in iudicio absolutus, si ei mala quae gesserat, priusquam de mundo decedat, repensetur.3 Ibique et psallentium cotidianum instituit locumque tam in territuriis quam in reliquis rebus affluentissime ditavit.4 Postea vero captus a Chlodomere rege cum filiis, interfectusque eius iussu, ad eodem locum delatus, sepulturae mandatus est; quem in consortio sanctorum adscitum ipsa res quae geritur manifestat.5 Nam, ei qui nunc frigoritici in eius honore missas devote celebrant eiusque pro requie Deo offerunt oblationem, statim, conpressis tremoribus, restinctis febribus, sanitati praestinae restaurantur.
Gregorius Turonensis HOME

bnf2827.301