monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 68.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 67. <<< >>> 69.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 68.
1 Sed et pons quondam super Rhodanum fluvium, ubi beatus martyr natasse fertur, in die solemnitatis eius, disruptis catenis, quia super naves locatus erat, nutare coepit, ac prae nimio pondere populorum ipsae naves dehiscentes, in alveo fluminis populum submergebant.2 Tunc omnes simul in discrimine positi, una voce clamaverunt, dicentes: 'Genesi beatissime, eripe nos propria sanctitatis virtute, ne pereat plebs, quae fideliter advenit tua devote solemnia celebrare'.3 Mox, flante vento, vulgus omne ad litus reductum, miratur, se virtute martyris esse salvatum.4 Nam et cancelli beati sepulchri saepius a Langobardis vel reliquis hostibus confracti sunt.5 Sed arrepti a daemone homines aut conprehensi rabiae, debachantes aut propriis se dentibus lacerantes, nihil de his quae violenter coeperant abstulerunt.6 Ferunt etiam in hac urbe fuisse mulierem, cui a viro crimen inpactum nec omnino probatum, a iudice, ut aquis inmergeretur, diiudicata est.7 Cui cum ad collum lapis inmensus funibus colligatus fuisset, in Rhodanum de navi praecipitata est.8 Illa vero beati martyris auxilium precabatur, et nomen eius invocans, aiebat: 'Sancte Genesi, gloriosae martyr, qui has aquas natandi pulsu sanctificasti, erue me iuxta innocentiam meam!' Et statim super aquas ferri coepit.9 Quod videntes populi, susceperunt eam in navi et ad basilicam sancti deduxerunt incolomem; nec ulterius a viro vel a iudice est quaesita.
Gregorius Turonensis HOME
bnf2827.301