monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 66.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 65. <<<     >>> 67.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 66.

1 Nuperrimo autem tempore in huius urbis Arvernae territurio, quod adiacit Tigernensi castello, Genesius eiusdem loci sanctus se hoc modo revelavit.2 Pauper quidam boves, quos ad exercendam culturam habebat, casu ab oculis dilapsos perdidit, eosdemque sollicita indage quaesitos repperire non potuit.3 Consequenti vero nocte apparnit ei vir quidam per visum, dicens: 'Vade per viam, quae ad silvam ducit, et invenies boves, quos sollicite requirie, iuxta lapidem marmoris herbarum copiam decerpentes; iunctisque ad plaustrum, marmorem exhibe et super sepulturam, quae viae est propinqua, conpone.4 Ego enim sum, qui tibi haec loquor, Genesius, cuius est tumulus ille, qui in albis positus per martyrium ab hoc mundo migravi'.5 Consurgens autem homo ille diluculo, repperit boves iuxta lapidem, fecitque sicut ei praeceptum fuerat per visum.6 Sed nec in hoc defuit miraculum, cum inmensum lapidem, quem a multa boum paria movere vix poterant, a duobus tantum delatus est bubus.7 Ex hoc enim multi infirmi ibidem venientes, votorum promissa solventes, sanitatem recipiunt.8 Audiens haec Avitus episcopus urbis illius, basilicam super tumulum sancti magnam aedificavit, dedicatamque, festivitatem in ea excoli praecepit, in qua nunc multa frequentia populorum cum· votis, ut diximus, veniens, cum sanitate regreditur.9 Hanc etiam basilicam sancti Genesi Arelatensis reliquiis inlustravit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf2827.301