monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 64.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 63. <<<     >>> 65.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 64.

1 Antolianus autem martyr apud urbem Arvernam martyrium consummavit, In cuius honore Alchima, soror, Placidina, coniux Apollinaris episcopi, templum aedificare cupientes, multa sanctorum corpora, dum fundamenta iacerent, removerunt; nescientes, cuius meriti essent quorum sepulchra reppererant.2 Qua cum viritim sepelire propter aliorum sepulchrorum multitudinem, qui locum illum ab antiquo repleverant, non haberent, congregatam ossuum massam in unam proicientes fossam, humo operuerunt; ideoque, quod Deo vel sancto martyri acceptabile non fuisset, per visum cuidam apparuit.3 Viditque homo ille conquirentem beatum Antolianum cum reliquis sanctis atque dicentem: 'Vae mihi, quia propter me multi fratrum meorum iniuriati sunt; verum tamen dico, quia qui haec coeperunt ad effectum perducere non possunt'.4 Quod ita gestum est.5 Erectis tamen parietibus super altare aedis illius, turrem, ac columnis Pharis Heraclisque, transvolutis arcubus, erexerunt, miram camerae fucorum· diversitatibus imaginatam adhibentes picturam.6 Nam ita fuit hoc opus eligans et subtile, ut per longa tempora rimarum frequentatione divisum pene in ruinam pendere videretur.7 Quod periculum Avitus pontifex cernens, anticipans futuram colomnarum stragem, iussit tegnos asseresque vel tegulas amoveri; quae submota nec adiutoria colomnis adposita, nutu Dei, discedentibus de machina structoribus, ut cibum caperent, recedentibusque et reliquis a basilica, dato colomnae inmenso pondere cum magno sonitu super altare et circa altare diruerunt, conpletaque est aedis nebula de effracti calciis pulvere.8 At sacerdos exsanguis, duorum damnorum detrimenta suspirans, ne et marmora confregissent, et aliquis deperisset e populo, scire non poterat, quid damni accessisset.9 Nullus enim propter nebulam pulveris illuc poterat accedere.10 Post duarum vero horarum spatium, recedente nebula, ingresei sunt vel defunctorum collegere corpora vel colomnarum fragmenta rimari.11 Nullum hominem perisse cognoscunt; altare quoque mirantur inlaesum, in quo de tanta altitudine inpactae colomnae nihil laesionis intulerunt.12 Quid plura? Invenerunt omnia integre, cuncta contemplantur esse salvata; glorificant martyrem, conspiciunt Dei virtutem, qui sic altare colomnasque servavit inlaesas.13 In huius urbis territurio et Iulianus martyr agonis palmam legitime decertando promeruit.14 De cuius virtutibus quae ad nos usque venerunt in libro, quem de eius miraculis propriae scribere praesumpsimus, declaravimus.
Gregorius Turonensis HOME

bnf2827.301