monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 63.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 62. <<<     >>> 64.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 63.

1 Patroclus quoque martyr, qui apud urbem Tricasinorum sepultus habetur, saepius se amicum Dei virtutibus multis ostendit.2 Erat enim super eum parvolum oratorium, in quo unus tantum clericus serviebat.3 Loci enim homines parvum exhibebant martyri famulatum, pro eo quod historia passionis eius non haberetur in promtu.4 ??s namque erat hominum rusticorum, ut sanctos Dei, quorum agones relegunt, attentius venerentur.5 Quidam igitur de longinquo itinere veniens, libellum huius certaminis detulit, lectori, quem in ipso loco servire diximus, prodidit ad legendum.6 Ille vero post decursa lectione valde gavisus, nocturno sub tempore, famulante lumine, velociter exemplavit.7 Hominibus quidem digressis, hic episcopo suo exhibet quae reppererat, putans, se per haec gratiam adsequere sacerdotis.8 At ille non credens, nisi confictum aestimans, caesum increpatumque clericum abscedere iubet, dicens: 'Te haec iuxta votum tuum dictasse, manifestum est; nam numquam ea cum ulle homine repperisti'.9 Post multum vero tempus, ut virtus martyris non esset occulta, abiit exercitus in Italiam; detulit passionis huius historiam, sicut a clerico tenebatur scripta.10 Tunc confusus valde episcopus, cognovit, vera esse quae a clerico dicebantur.11 Populus autem ex hoc magis honorare coepit martyrem, constructaque super eum basilica, festivitatem eius per singulos annos devote concelebrat.
Gregorius Turonensis HOME

bnf2827.301