monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 62.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 61. <<<     >>> 63.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 62.

1 Ab hoc enim sacerdote sancti martyris Mallosi corpus repertum est hoc modo.2 Cum fama ferret, hunc apud Bertunensim oppidum martyrium consummasse, occultum erat hominibus illis, quo in loco quiesceret; erat tamen oratorium inibi, in quo nomen eius invocabatur.3 Supradictus vero pontifex in honore eius basilicam aedificavit, ut scilicet, cum aliquid revelationis de martyre acciperet, in ea beatos artus, Domino annuente, transferret.4 Denique in latere basilicae, id est in pariete, qui a parte erat oratorii, in absida collegit, praestolans Domini misericordiam, quid iuberet de martyre revelari.5 Post haec diaconus quidam Mettensis per visum ductus, ubi martyr quiesceret, est edoctus.6 Post paucum autem tempus veniens ad episcopum, et quasi certa signa, quae per visum viderat, relegens, cum prius ibidem non fuisset, ait episcopo: 'Hic effode, et invenies corpus sancti', id est in medio absidae.7 At ille cum fodisset quasi in septem pedes, attigit nares eius odor inmensi aromatis, et ait: 'Credo in Christo, quod ostendit mihi martyrem suum, quando haec me suavitas circumdedit'; et fodiens, repperit sanctum corpus inlaesum, et emittens voce magna, Gloria in excelsis Deo omnem clerum pariter psallere fecit.8 Dicto quoque hymno, corpus sanctum in basilica transtulit, cum laude debita sepelivit.9 Ferunt ibidem et Victorem martyrem esse sepultum, sed non eum adhuc cognovimus revelatum.
Gregorius Turonensis HOME

bnf2827.301