monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 58.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 57. <<<     >>> 59.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 58.

1 Eclesia est vici Iciodorensis sub termino Turonicae urbis, quae plerumque sacris miraculis inlustratur,, fenestras ex more habens, quae vitro lignis incluso cluduntur, quo praeclarius aedii sacratae lumen, quod mundus meruerit, subministrent.2 Quam eclesiam fur inportunus adgreditur, ingressusque nocte, cum omnia cerneret custodum cura tueri et nihil dle sacris ministeriis quod auferret adverteret, ait intra se: 'Si aliud', inquid, 'invenire mon possum, vel has ipsas quas cerno vitreas auferam'; fusoque metallo, aliquid auri comquiri sibi.3 Ablatis igitur dissipatisque vitreis, metallum abstulit et in pago Biturigi territurii contulit.4 Missumque vitrum in fornace per triduum decoquens, nullum ex:inde opus potuit expedire; victusque crimine, divinum super se iudicium intuens, netquaquam motus perdurat in malis.5 Ablatum autem a cacavo vitrum, quod in piluliis nescio quibus conversum fuerat, advenientibus negotiatoribus venundedit, ut scilicett, accepta pecunia, novus Giezi lepram perpetuam conpararet.6 Nam adveniente dlie post anni curriculum, quod hoc furtum fecerat, caput eius tumori datur; oculi quoque inflantur, ut erui a suis locis autumentur.7 Haec autem ei singulis annis eveniiunt in die illa, qua furtum admisit.8 Plangitque miser vitrum, quod ex itinere, quo transmisit, non potuit revocare.
Gregorius Turonensis HOME

bnf2827.301