monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 57.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 56. <<<     >>> 58.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 57.

1 Huic criptae sociatur et ille Honorificianae persecutionis martyr Eugenius, sacerdotalis infulae maximum decus, quem in hac urbe detrusum exilio, vel ipsius vel sociorum eius passio narrat.2 Hic cum magnis in saeculo polleret virtutibus et iam victor de tormentis martyrialibus exsilisset, tempus vocationis suae, quo arcessiretur ad gloriam, Domino revelante cognovit.3 Illud praecipuae, quod populis occulebatur, manifestum noscens, se martyri Amarando socium esse futurum, ad eius sepulchrum diregitur, prostratusque solo, diutissime orationem fudit ad Dominum.4 Dehinc expansis per pavimentum brachiis, spiritum caelo direxit, qui a christianis collectus, in ipsa qua diximus cripta sepulturae mandatus est.5 Ad cuius festivitatem cum tempore quodam innumeri populi convenirent, negotia multa in atrio protulerunt.6 Puella vero una ex habitatoribus loci stationem adit, quasi aliquid coemptura, speciemque sibi aptam aspiciens, a negotiatore suscepit.7 Et statim dicto citius porrectam alteri, negat se accepisse.8 Negotiator vero intente agebat: 'Mea tibi eam manu protuli, tuque rimandam sollicite suscepisti'.9 Illaque negante, ait negotiator: 'Si tibi tanta est pertinacia, avaritia stimulante, negandi, iudicet illud beatus martyr Eugenius; ad cuius sepulchrum, si cum sacramenti interpositione dixeris, te non accepisse, damni mihi nihil aestimo, quod amisi'.10 At illa pollicita, se posse ex hoc exsui sacramento, vadit otius ad sepulchrum; elevatisqme manibus, ut iuraret, extemplo membris dissolutis inriguit, plantaeque eius adfixaie sunt pavimento, vox haesit in gutturae, tantum os patulum a sermone nudum hiaibat.11 Quod negotiator cum reliquo populo cernens, ait: 'Prosit tibi', inquid, 'virgo, haec: species, quam tulisti mihi; sufficit ultio data per martyrem'.12 Et haec dicens, a loco recessit.13 Illa vero in hoc tormento diutissime detenta, tandem, martyre iubente, locuta, palam confessa est, quod clam latere voluerat.14 Quid agis, o infelix avaritia? Quid petendarum rerum alienarum succumbis mens feminea, non virilis? Ut quid firmam lloricam mentis modica transverberas sagitta cupiditatis? Quid congregas, o homo, auri irubiginosi talenta, cum his arsurus in gehenna? Quid tibi prosunt peritura lucra, quaie aeternae vitae pariunt detrimenta iuxta illud Domini verbum: Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?
Gregorius Turonensis HOME

bnf2827.301