monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 54.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 53. <<< >>> 55.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 54.
1 Timotheus et Apollinaris, apud Remensium urbem consummato martyrio, caelestia regna meruerunt.2 Quorum reliquias quidam, aedificata in eorum honore basilica, devotus expetiit.3 Pontifex vero qui aderat cum honore per presbiterum dirigit.4 Cumque iter ageret, mulier inportuna et, credo, indigna merito, in via procedit, salutatumque presbiterum, deosculat lenteo, quo sacrae tegebantur favillae; rogat sibi de his aliquid condonari.5 Tunc presbiter diu dubitans et tribuere differens, victus tandem ab inprobitate eius, divisit ei particulam.6 Ascendensque sonipem, iter expedire coepit iniunctum, sed percutiens utraque equi latera, nequaquam poterat promoveri; ipse vero ita gravatus erat, ut vix caput valeret eregere.7 Intellegens autem, martyrum se virtute teneri, paenitentia motus utiliter recepit, quod neglegentia intercedente largire praesumpsit; restitutumque in capsa quod abstulerat, abire permissus est.
Gregorius Turonensis HOME
bnf2827.301