monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 53.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 52. <<< >>> 54.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 53.
1 Huic martyri adiungitur et sanguine et agone propinquus beatus athleta Valerianus, qui apud castrum Trinorciensim quadragesimo a Cavillonensi urbe miliario, consummato certamine, tumulatus est.2 Igitur Gallus huius urbis comes coeliaci morbi dolore gravatus, quae totam alvum non modo tortura, verum etiam tumore ita conflaverat, ut ydropicus putaretur, nihil aedere nihilque poti capere possit, fiebatque iuxta hoc contagium inaediae morbo deficere.3 Qui prope exanimis, cum se cerneret disperatum, rogat se deportari ad beati martyris tumulum.4 Ubi cum proiectus fuisset, accessit ad eum Epyrechius presbiter, qui tunc ipsam regebat eclesiam, vir virtutum et purae mentis homo, sicut ipsi oculis nostris inspeximus, dixitque ei: 'Si vis sanus fieri, confide in virtute martyris gloriosi et vove, ut unam trabem cum ligaturis suis ad huius templi tecta recuperanda transmittas.5 Erit enim tibi praesidium, si ea devote impleveris quae promittis'.6 At ille adtentus orans, vovit quae presbiter indicavit; statimque sanus factus, trabem, nullo commonente, ad basilicam sancti exhiberi praecepit Ecce quid praestat dominus Iesus Christus in terris martyribus sanctis, quos glorificatos adscivit in caelestibus regnis! Nec inmerito, quia sacrum nomen eius corde credentes, in operibus invocantes, in temptationibus confitentes, non modo ut fideles servi dominum sunt secuti, verum etiam et alios, ut sequerentur, suis exemplis incitaverunt.
Gregorius Turonensis HOME
bnf2827.301