monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 49.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 48. <<<     >>> 50.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 49.

1 Igitur martyrio consummatus gloriosus Photinus episcopus, qui Lugdunenei praefuit urbi sacerdos, per certaminis nobilis meritum invectus est caelo.2 Cui et merito et sanctitate condignus Hereneus successit episcopus, per martyrium et ipse finitus.3 Hic in cripta basilicae beati Iohannis sub altari est sepultus.4 Et ab uno quidem latere Epypodius, ab alio Alexander martyr est tumulatus.5 De quorum monumentis si pulvis cum fide collegatur, extemplo medetur infirmis.6 Magna enim claritas in cripta illa contenetur, quae, ut credo, meritum martyrum signat.
Gregorius Turonensis HOME

bnf2827.301