monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 47.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 46. <<<     >>> 48.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 47.

1 Saturninus vero martyr, ut fertur, ab apostolorum discipulis ordinatus, in urbe Tolosacium est directus.2 Qui inpulsu paganorum bovis petulci religatus vestigiis, per grados Capitulii praecipitatus, praesentem finivit vitam, capitis conpage dispersa.3 Cuius reliquiae cum a quibusdam religiosis in regionem alteram transferrentur, iteneris ordo contulit, ut Brivatensis pagi situm in Arverno territurio terminum praeterirent.4 Sole quoque ruente, ad hospitium cuiusdam pauperis divertunt, mansionis postulando necessitatem.5 Recepti quoque ab homine, quid exhibeant narrant.6 At ille humanitatis intuitu et Dei timore commonitus, capsam cum reliquiis in cellam penariam ponit ac super annonam, quae erat in vase condita, locat.7 Mane quoque dato, viri, acceptis pignoribus, gratias agentes homini, iter quod coeperant abierunt.8 Sequenti vero nocte admonitur vir ille per visum, dicente sibi quodam sine: 'Ne maneas in hoc loco; sanctificatus est enim a pignoribus martyris Saturnini'.9 Ille quoque parvi pendens visionem, nihil de his, ut habet rusticitas, quae admonitus fuerat, retractavit.10 Nec mora, inruit in taedium, ac parvitas facultatis eius coepit paulatim minui, uxor vero illius ab alio languore tabescere.11 Quid plura? Infra unum annum in tanta redactus est exiguitate·, ut nihil ei, unde aleri aut tegi possit, sicut humana deposcit necessitas, remaneret.12 Tandem conversus ad se, dicit ad coniugem: 'Peccavi coram Deo et sanctis eius, ut ab hoc hospitiolo, sicut sum admonitus, non recessi.13 Et scio, quod ob hoc nobis mala quae patimur accesserunt.14 Nunc autem pareamus visioni, quam vidimus, et removeamus hoc hospitiolum a loco isto, ut salvemur'.15 Tunc amoto tugurio, oratorium ex ligneis formatum tabulis collocavit; in quo cotidie orationem fundens, opem beati martyris flagitabat.16 Tandem cessantibus plagis, aptanti manus ad operam tanta fructuum consequentia fuit, ut in modici temporis spatio amplius quam perdiderat repararet.17 Haec infra nostro territurio gesta sunt.18 Sed nec hoc silebo ad conpraemendam malorum superbiam, quod Plato quidam Chlotharii regis tempore ad Pauliacensim monasterium accedens, in cuius oratorium huius sancti reliquiae contenentur, pro eo quod munus aliquod ab abbate non accepisset, dixisse fertur: 'Ego faciam de hac eclesia domum regis, in cuius unum angulum equi eius alantur'.19 Et cum furore discedens, dum ad principem abire disponit, conprehensus a febre, die tertia spiritum exalavit.20 Discendens velociter ad infernum, domum Dei reliquid ad cultum eius, cuius prius fuerat nomine consecrata.
Gregorius Turonensis HOME

bnf2827.301