monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 46.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 45. <<< >>> 47.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 46.
1 In hac enim urbe beatorum martyrum Gervasi Protasique victricia corpora retenentur, quae diu, sicut ipsa· passionis narrat historia, sub fossa latuerunt.2 Quae beato Ambrosio revelata atque ab.3 eodem reperta, in basilicam, quam ipse proprio aediticavit studio, ostensis miraculis, sunt sepulta.4 De quorum reliquiis quia maxime Turonica urbs seniores eclesias contenet inlustratas, sed et per totum Galliarum ambitum Deo propitio dilatatae sunt.5 Sermo quadam vice de his quibusdam religiosis est habitus, vel qua de causa antedictae reliquiae tam condensae fuerint per loca singula distributa.6 Et quae super his quodam referente audivi, absurdum non putavi inserere lectioni, quia non contenetur in historia passionis.7 Aiebat enim, quod, quando haec gloriosa corpora translata in eclesia illa fuerunt, dum in honore ipsorum martyrum missarum solemnia celebrarentur, cecidisse e camera tabulam unam, qui inlisa capitibus martyrum, rivum sanguinis elicuerit.8 De quo infecta lenteamina vel pallulae sive vela eclesiastica, beatus cruor collectus est; qui usque adeo confluxisse fertur, quoadusque lenteamina, qui susciperent, sunt reperta.9 Ex hoc enim eorum reliquiae affatim collectae per universam Italiam vel Gallias sunt dilatae.10 Ex quibus et sanctus Martinus multa suscepit, sicut Paulini beatissimi narrat epistola.11 De sancti vero Nazarii ac Celsi pueri artubus, quos apud Ebredunensim Galliarum urbem passos lectio certaminis narrat, et ipsa ita clam propter paganorum insecutionem sepulta sunt, ut in tempora secutura oblivioni darentur.12 Referre erat solitus vir ille, qui de supradictis sanctis quae praefati fuimus enarravit, natam fuisse super haec sepulchra pirum arborem, et fecisse quodam paupere hortellum in hoc loco, qui hanc arborem concludebat.13 Verum cum poma iuxta morem tempore debito ferret, quicumque exinde infirmus, qualibet aegritudine detentus, pomum mordicus decerpsisset, mox ablata infirmitate convaliscebat.14 Unde magnum quaestum pauper ille habebat.15 Sed cum se revelantes martyres, arborem incidi iussissent, pauper ille in magnis fletibus prorumpens, incidi arborem non sinebat.16 Quo remoto, succisa piro, baeilica miro opere aedificata est; in cuius etiam altari beati Genesi Arelatensis martyris reliquiae venerantur.17 Tantaque pauper ille fide praelatus est, ut sacerdotium in hac eclesia deinceps promereretur.
Gregorius Turonensis HOME
bnf2827.301