monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 45.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 44. <<<     >>> 46.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 45.

1 Est enim apud eandem urbem basilica sancti Laurenti levitae, cui supra meminimus, ibique admirabili pulchritudine calix cristallinus habebatur.2 Acta vero quadam solemnitate, dum per diaconem ad sanctum altare offerretur, elapsus manu in terram ruit et in frustra comminutus est.3 At diaconus pallidus et exsanguis collecta diligenter fragmenta vasculi super altare posuit, non diffisus, quod eum possit virtus martyris solidare.4 Denique in vigiliis, lacrimis atque oratione deductam noctem, requisitum calicem repperit super altere solidatum.5 Quae virtus cum populis nuntiata fuisset, tanta animos devotione succendit, ut a sacerdote peterent, nova in honorem eius Deo solemnia celebrari.6 Tunc pontifex loci, suspensum super altare calicem, et tunc agens, et in posterum per singulos annos devotissime instituit celebrari.
Gregorius Turonensis HOME

bnf2827.301