monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 42.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 41. <<< >>> 43.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 42.
1 Cassianus martyr Italiae, puerorum magnificus doctor·, adveniente persecutione, ipse puerili ac tenero gregi persecutorum iudicio traditur.2 At illi magistri sanguinem sitientes, ceratas caput inlidunt tabellas, secantes latitudinibus stilorum punctisque minutis transverberantes membra magistri, dignum Deo martyrem effecerunt.3 In cuius honore hodieque tantus timor habetur, ut nullus penitus de eius rebus aliquid sit ausus attingere.4 Quod si fecerit, aut arripitur daemonio aut morte repentina consumitur, non tamen inmunis ab ultione recedit
Gregorius Turonensis HOME
bnf2827.301