monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 40.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 39. <<< >>> 41.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, 40.
1 Magna est enim dignitas nominis christiani, si illa, quae confiteris fide, opere prosequaris.2 Nam, sicut ait apostolus: Fides sine operibus mortua est in semetipsa.3 Sicut enim filios Abraham non carnalis nativitas sed fides facit, ita et christianos veros non solum nominis gratia, sed opera praestat.4 Per hoc enim nomecn inluminantur tenebrae, serpentes fugiunt, idolatria prosternuntur, cessat hariolus, tabescit sortilegus, cultores daemonum propelluntur, sicut Prudentius noster in libro contra Iudaeos meminit, quod procedens imperator ad immolationem faetidam daemoniorum, adoratis diis atque coram sigillis prostratus, expectabat sacerdotes simulacrorum mactantes turbas pecodum, quorum frons revinicta lauro securibus caedebatur.5 Cumque senes cruentis manibus internorum tractaret viscerum partes, iocinoris tibras atque inter praecordia exta animalium investigare aliquid temptaret divinum, turbata omnia cernit nee ca quae cupiebat scire poterat certus agnoscere.6 Exclamat turbatus et ait: 'Heu, heu, nescio quid hic agitur, quod diis nostris contrarium esse putatur.7 Video enim deos nostros a longe discedere nec de praeparatis sacrificiis aliqua praelibare.8 Est hic, ut res ipsa docet, de officiis quorumpiam deorum, qui nobis adversari sunt soliti.9 Et mirum, si ad hanc fugam non aliquis de cultoribus dei Christi, quem crucifixum adserunt, deos nostros inpellat.10 Turibula timiamatis refrigescunt, arae tepescit ignis, et ipsum quoque ferrum iniectum victimis hebetare conspicitur.11 Require nunc, sacratissime auguste, quis adstet aquis ablutus, balsamo unctus; et abscedat protinus, ut accedant dii, quos invocamus'.12 Et hace dicens, acsi ipsum cerneret de his Christum ultorem, procidens ad terram exanimis, offensa proclamat numina.13 Tunc et ipse imperator, deposito diademate, ait: 'Quis est hic numinibus nostris contrarius ac religionis christianae socius, qui fronte chrysmatis inscriptione signatam ferat lignumque crucis adoret? Ne moretur edicere'.14 Tunc unus de armigeris augusti in medio positus, proiecit arma solo et ait: 'Ego sum, cuius deus Christus est, et qui eius baptismo ablutus et cruce redemptus sum; qui semper eius nomen invocabam, dum haec sacerdotes vestri daemoniis haec quae sunt adposita consecrarent.15 Eius nomen fugiunt dii vestri nec possunt in loco illo starc, ubi tantae maiestatis nomen fuerit invocatum'.16 Haec dicente puero, obstupefactus imperator et tremens, reliquit templum daemoninorum.17 tantusque omnes adstantes Dei timor accendit, ut nullus augustum ad palatium sequeretur, sed cuncti, erectis ad caelum palmis et oculis, dominum Christum uno ore unoque consensu laudabant atque, ut eisdem adiutor exsisteret, voce supplici invocabant.18 Quae relatio ne cui fortassis videatur incredula, paucos ex his subiciam versos: Principibus tamen e cunctus non fuit unus, Quem puero memini, ductor fortissimus armis Conditor et legum celeberrimus, ore manuque Consultor patriae, sed non consultor habendae Religionis, amans ter centum milia divum.19 Augustum caput ante pedes curvare Menevae Fictilis et soleas Iunonis lambere, plantis Herculis advolvi, genua incerare Dianae.20 Porte litans Achaten placabat sanguine multo Vittatus de more senex, manibusque cruentis Tractabat trepidas laetali frigore fibras Postremosque animi pulsos in corde taepenti Callidus interpres numeris et fine notabat; Cum subito exclamat media inter sacra sacerdos Pallidus: ?n quid ago? Maius, rex optime, maius' Numen nescio quod nostris intervenit aris.21 Accitas video lange dispergere umbras.22 Nescio quis certe subrepsit christicularum Hic iuvenum; genus hoc hominum tremit infula et omne Pulvinar divum.23 Lotus procul absit et unctus, Pulchra reformatis redeat Proserpina sacris'.24 Dixit et exsanguis conlabitur, ac velut ipsum Cerneret exerto minitantem fulmine Christum, Ipse quoque exanimis, posito diademate, princeps Pallet et adstantes circumspicit, equis alumnus Chrysmatis inscripto signaret timpora ligno, Qui Zoroastreos turbasset fronte susurros.25 Armiger e cuneo puerorum flavicomantum, Purpurei custus latent deprehenditur unus, Nec negat et gemino gemmata hastila ferro Proicit ac signum Christi se ferre fatetur.26 Prosiluit, pavido deiecto antistite, princeps, Marmoreum fugiens nullo comitante sacellum, Dum tremefacta cohors, domini oblita, supinas Eregit ad caelum facies atque vocat Iesum.27 Hos tantum versiculos ad haec quae narravi confirmanda inserui lectioni, ostendens, quid nomen christianum, quid crucis vixillum prosit his, qui fide credentes, opere perficiunt quae crediderunt, sicut superius dictum est.
Gregorius Turonensis HOME
bnf2827.301
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. I, , 39. <<< >>> 41.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 40.